UNGENDI Ritus

UNGENDI Ritus
UNGENDI Ritus
olim frequens admodum. Namque infantem uterô egressum statim lavabant, partim sale, partim aquâ, eâque vel tepidâ, vel fervente, vel frigidâ, quâ Germani etiam legitimum fetum explorârunt, Lacones vinô: Additum apud Graecos oleum in χύτλῳ, de quo Nonnus, l. 25.
Τικτομένῳ δὲ ὁι ἦεν ἔρις τροφὸς, ἔγχεα δ᾿ ἀυτῷ
Μαζὸς ἔην καὶ χύτλα, φόνοι καὶ σπάργανα θώραξ.
Nato vero illi erat contentio Nutrix, gladii vero ipsi
Mamma erat et vasa olearia, caedes et fasciae thorax.
Eô vero ungebant vel totum corpus, vel oculos solum naresve, ad infantis robur et calorem non satis firmum augendum et conservandum. Schol. in Aristoph. Plut. ἵνα ὁι πόροι ὑπὸ θέρμης ἀνεωχθέντες κλειςθῶσιν ἀπὸ τοῦ ἐλαίου ἐπιπτωματικοῦ ὄντος. Unctioque haec lotionem tam constanter sequebatur, ut posterior ritus pro priore saepe sumeretur, et per τὸ κυτλώσαι indigitaretur lotio, ut videre est apud Callimachum, Hymnô in Iovim. Sed et Graeci recentioris aevi infantes a lamiis laesos oleô, quod ἅγιον ἔλαιον, vel corrupte ἔλεος appellant, inungere consuevêre, cos hâc ratione sanari putantes. Ex lampadum nempe, ante divos accensarum, oleo bombycem scu gossipium intinctum in cavum ca amum ingerunt, ut oleum conservetur, nec aliarum rerum contactu dispereat. Eô, domum reversi, puerorum infirmorumque partes praecipuas illinunt, et Sancto, cuius ex lampade oleum est, commendant. Modum in tinctionis et dies quibus ea fiat, docet Auctor Typici, c. 22. dies, quibus solitum sit dari, exponit L. Allatius, de quorundam Graecor. opinat. p. 119. plura vero hanc in rem, vide apud Ioh. Casparum Suicerum, Thes. Eccl. voce Ε῎λαιον. De ritu eosdem in Baptismate inungendi, attingemus infra aliquid. In Gymnasticis dein exercitationibus frequens unctio, ut vidimus supra, in voce Unctuarium, atque hinc in con vivia ritus translatus, ubi similiter ungebantur Veteres, tamquam cum Baccho luctaturi. Ita enim Aristophanes in Vespis,
——— Γυμναςτικῶς
Υ῾γρὸν χύτλωσον σεαυτὸν.
Unguentis nimirum delibuti crinesque peruncti ac coronati sedebant epulantes: ac praesertim nardô, rosâ, unguentô se inungebant, ut infinitis Veterum Scriptorum testimoniis probat Athenaeus, Dipnosophist. l. 15. c. 14. et seqq. Vide quoque Clementem Alex. Paedagog. l. 2. c. 8. Plutarchum, Symposiac. l. 3. Alios. Unde ovid l. 5. Fast. v. 340.
—— Habent unctae mollia serta comae.
Catullus item de cena sua, ad Fabullum, Epigr. 13. v. 11.
Unguentum dabo, quod meae puellae
Donârunt Veneres Cupidinesque.
Addebatur et minium. Plin. l. 33. c. 7. Hâc religione etiam nunc addi inunguenta cenae triumphalis et a Censoribus inprimis Iovem miniandum locari. Imo adeo frequens usus in conviviis Unguentorum ac coronarum, ut nullum absque illis apud antiquos descriptum reperiamus, haecque duo fere semper coniungantur. Seneca, de Ira, l. 2. c. 33. Ad cenam invitavit eum illô die, unguentum et coronas misit. Claudianus de bello Gildon. v. 444.
Umbratus Dux ipse rosis, et marcidus ibat
Unguentis, crudusque cibo, etc.
Idque apud Graecos, Hebraeos, ac Romanos: hosque non solum primis Rei publ. nascentis temporibus, sed eâ florente, imo et iam pene senescente, ut discimus ex Pomponio ICto, l. 21. ff. de auro et arg. leg. Unguentis legatis, non tantum ea legata videntur, quibus ungimur, voluptatis causâ, sed et valetudinis, qualia sunt commagena, glaucina, crina, rosa, mura, colum, nardum purum, hoc quidemetiam, quo elegantiores sint et mundiores, utuntur feminae. Ubi pro crina, Crinina: pro rosa, Rhodina: pro mura, e myrrha, denique pro colum, Costum Eruditi reponunt. Et quidem hîc distingui videmus Unguenta, quae ad necessitatem vel valetudinem adhibebantur, uti paulo supra de exercitationibus balneisque vidimus: ab iis, quae voluptati solum inserviebant, quaeque muliebri mundô contineri voluit Legissator, l. argum. ff. de auro et arg. leg. cum ea quae valetudini inserviebant, eô non continerentur. Ulpianus, leg. 25. ff. eod. Inprimis autem in conviviis petalium laudatum est, unguentum e nardo praestantissima, Foliatum Latinis dictum, de quo vide Dioscoridem, l. 1. c. 81. Martial. l. 14. Epigr. 110.
Hac licet in gemma, quae servat nomina Cosmi,
Luxuriose bibas, si foliata sitis.
Quae omnia fiebant partim ad impediendos vapores sursum ferri solitos, partim ad poros aperiendos, quo eo promptius evaporarent. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticcael. 6. c. 3. et Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 30. nec non supra aliquid, voce Myrrha. Nec vero capita solum convivantibus inuncta, sed vino etiam unguenta insufa sunt, ut diximus retor, ubi de potione Murrhata, seu Murina. etiam coronis convivialibus addebantur, quibus aut irrorabantur eae, aut etiam mergebantur, ut gratiae florum, quae pascit aspectum, accederet voluptas. Inferebantur autem cum coronis unguenta ante missus secundae mensae, Athen. l. 15. qua de re multa commentatus est Car. Paschalius, Coronar. l. 2. c. 4. Porro, in Triclinio aeque ac balneo, pedes quoque inungere, apud plurimos, moris fuit: unde et CHRISTO idem contigisse a pia quadam femina, legimus Marci c. 14. v. 8. ubi nardini unguenti mentio fit, quod magni tum fuisse pretii eô est probabilius, quia illis temproibus unica fuit urbs Laodicea, quae unguentum huiusmodi cum laude conficeret, nec multo ante Galeni tempora in aliis etiam urbibus eâdem bonitate fiebat. Modum vero et hîc excessit Nero, quem, cum foras prodibat, pedes M Ottone monstrante unguentô tinxisse, Plinius, l. 13. c. 3. memorat. Vide quoque Curtium, l. 8. c. 9. ubi de Indorum Rege, et eruditas ibi Raderi Notas. Interim et Graecos olim, adeoque eorum imitatione postea Romanos, antequam calcearentur, pedes inungerefrequentissime fuisse solitos, ex Athenaeo consta,t qui morem hunc mollitiei postulat. Quamobrem et Lucretius Sicyonia unguentis iunxit, l. 4. v. 1118.
Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident.
Qua de re vide Balduinum de Calceo, c. 21. sub fin. et supra ubi de Myrobathrariis. Etiam hospitum pedes lavari ungique consuevisse, diximus alibi. De reliquis membris aliquid infra dicemus. Neque vero corpus solum, membraque illius inungebant veteres, sed et, praeter coronas, de quibus aliquid dictum, vestibus unguenta affundebant, uti supra vidimus. Etiam Persarum Reges diadema seu fasciam suam Regalem unguentô e myrrha, et odore illô, quem Labyzon vocabant, perfundere soliti sunt, uti Athenaeus refert, l. 12. Similiter priscos Aegyptiorum Reges, quandoque ignem, quandoque arborem, quandoque redolentia super caput unguenta, gestâsse, maiestati conciliandae, testis est diodor. Sic. Antiqq. l. 2. ut nildicam, de inunctis militum clypeis et legionum aquilis, de postibus aedium Mariti, a Sponsa, adipe ungi ac obliniri solitis, unde Uxor quasi Unxor quibusdam dicta, aliisque, de quibus aliquid supra, uti de Oenanthino, quô non vestes solum, sed et mensas et thalamos, imo integras domos, perfundi a luxuriosis consuevisse, vidimus. Atque hactenus ab Ungendi se ritu veteres Christiani abstinuerunt, utpote minime necessario, et ad libidines incitante, ut docte Clemens Alex. Παιοαγ. l. 2. c. 8. Chrysostomus, Conc. 1. de Lazaro, Athanasius, de Virgin. Alii. Funeribus solum unguentorum usu reservatô. Tertullian. de Idol. Pigmenta nobis ad solatia sepultur ae usui sunt. Et Apolog. Sciunt Sabaei pluris et carius suas merces christianis sepeliendis profligari, quam Diis fumigandis. Pergo itaque ad pollincturam cadaverumque unctionem, quae magnâ curâ olim adhibita duplex fuit, una vulgaris, altera Magnatibus solum Prin cipibusque Viris adhibita, ut et cadaveri eorum, qua pote, aeternitas conciliaretur. Defuncti nempe corpus apud Graecos Romanosque, per intervalla primo conclamabatur, atque a proximis et affinibus calidâ aquâ abluebatur, dein unguentis ungebatur. Virg. l. 6. Aen. v. 219.
Per calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt.
Unde ambrosia in caput vultumque Sarpedonis interfecti effusa Il. π. v. 670.
Χρίσον τ᾿ ἀμβροσίῃ.
Quô ritu qui desungebantur apud Romanos, Pollinctores dicebantur; apud Graecos vero, id a certis mulieribus, ad id destinatis, peragebatur: In utraque gente, sic lotum unctumque corpus candidâ veste induebatur, amiculisque feralibus obstringebatur, ut Appuleius ait, l. 10. Metam. Quo facit, quod apud Marcum, locô cit. Dominus noster, de femina illa, Quod habuit, inquit, ipsa fecit: antevertit unguentô linere corpus meum ad pollincturam. Quod alterum ungendi condiendique genus attinet, dictum de illo supra. Imo et in suppliciis unguenta. Quo enim occisorum corpora diutius integra manerent, semperque vultus agnoscerentur, capita saltem inungi consuevêre, id quod καταμυροῦν dixit Plut. ubi, postquam Celomenis αὐτοκτονίαν commemoravit, Ptolemaeum iussisse τὸ σῶμα χρεμάσαι καταμυρώσαντας, cruci affigi unguentatum eius corpus, docet: ταριχεύειν Herodotus aliique, quo de more vide Casaubon. ad Caesarem Suetonii, c. 74. Servorum vero funeribus unctura legibus negata. Cicero, de Legibus, l. 2. Haec praeterea sunt in legibus de unctura. Servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Quae et recte tolluntur, neque tollerentur, nisi fuissent, ne sumptuosâ aspersione longae coronae nec acerrae praetereantur. E quibus verbis colligit Paschalius, funera, ab iss omnibus, qui prosequebantur, quique rogum circumstabant, unguentis olim fuisse solita aspergi, ubi supra, l. 4. c. 7. Plura apud Iac. Quzelium Animadversion. ad Minucium Fel. ubi de Aegyptiorum, a quo is mos videtur ortus, Hebraeorum, Romanorum, Christianorum unctura, p. 61. et seqq. erudite etc. Sed et in sacris, non exiguus Unctionis usus fuit, Consecratio namque Pontificis Max. apud Hebraeos, uti vestitu, et sacrificiô, ita et Unctione constabat: quae per septem dies continuos administrabatur, quandiu oleum sacrum supererat. Istud enim semel a Mose confectum, Exodi c. 30. nongentos fere annos durâsse dicitur: quô postea amissô, Pontificis inauguratio solô vestitu peracta est. Sed et Sacerdotes vulgares hunc ritum aliquoqusque cum Pontificibu communem habuêre, Exod. c. 29 et Levit. c. 8. Discrimen fere in his duobus situm erat: I. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur: Sacerdotes vero reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis, inuncti et consecrati censebantur. II. Quod Pontifices oleô in capite perfundebantur, Exodi c. 29. v. 7. coll. cum Levit. c. 8. v. 12. et c. 21. v. 10. unguentumque illud optimum descendehat super barbam eorum, usque ad oram vestium, Psalmô 133. v. 2. Sacerdotes autem oleô, admixtô victimarum sanguine, in sacra veste leviter tantum adspergebantur, Exodi c. 29. v. cit. Vide quoque Levitic. loc. cit. Quae quid designârint, erudite explicat Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 8. §. 25. et seqq. Praeter Pontifices, etiam Reges Israelitarum oleô fuisse inaugurates legimus, quod quidam cum oleo sacro idem fuisse contendunt, aliis diversum id facientibus, auctoritate loci Exodi c 30. v. 32. 33. Carnem hominis n eô ungito, aut secundum confecturam eius ne facitote similiei: res sancta
est, etc. Cum vero omnes et singuli Pontifices, in initiatione, sacrô oleô linerentur, unde Sacerdotes uncti appellantur, Levit. c. 4. v. 5. et c. 6. v. 22. Reges tantum ii ungebantur, qui rebus turbidis et successione ob tumultum ac seditiones incertâ, in Davidis solium evehebantur, ut in Salomone et Ioa factum, 1. Reg. c. 1. v. 39. et 2. Reg. c. 11. v. 12. Ubi et hoc observandum, quod Saul et Iehu dicantur inuncti Bepac, i. e. lenticulâ olei, 1. Sam. c. 10. v. 1. David vero et Salomo Bekeren, h. e. cornu olei: quorum illô brevem Regni durationem, istô perpetuitatem indigitatam fuisse, aiunt Doctores, vide Thom. Gowyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 4. et supra voce Oleum, infra Unguentum. Etiam Antiquis in more positum fuit, ut testandae reverentiae et cultui religioso, vel qui proxime ad religiosum accederet, oleum vel unguentum offunderent. Sic Iacob lapidi, quô erat usus pro cervicali, oleum superfudit, Genes. c. 28. v. 18. idemque statuam eô loci erectam, ubi Deus cum ipso erat locutus, simili veneratione prosequutus est. Similiter lapides unguine delibutos, ut loquitur Appuleius, pagani in biviis, triviis, quadriviis, coluerunt, quod multi Scriptores confirmant: Clem. Alexandrinus λιπαροὺς λίθους istos vocat, l. 7. Strom. Fuere autem lapides illi vel Viales, de quorum unctura, vide praeter hunc Auctorem Appuleium, Floridor. l. 1. ubi et alia similis superstitionis recenset. Vel Terminales, de quibus Sicul. Flaccus eleganter. Imo et acervos ex lapide congesto, qui pro terminis eligebantur, inungi consuevisse, discas ex Theophrasto περὶ δεισιδαιμον. et plura de his omnibus, ex Iac. Ouzelio, Animadvers. ad Minucium Fel. p. 11. et seqq. ut et iis, quae hîc passim. Ad quem ritum alludens Plato, Homerum e Republ. sua unguentis delibutum emittit; non contumeliae causâ, sed quasi hôc factô testatus, maiorem se illum agnoscere, quam ut locum civis in sua Republ. obtineret. Animalia quoque, quae Diis consecrabant Veteres et libera sinebant abire, unguentis eadem ob causam linebant, ut multis exemplis probat ad Sueton. l. 1. c. 80. Casaubonus. Et forte, Mulieres illae sanctissimae in Euangelio, quum in Domino, quem esse Deum adhuc ignorabant, aliquid tamen supra hominem admirarentur, devotionem suam hôc factô testatae sunt. Vide eund. Casaubon. Exercitat. 14. ad Annales BAronii §. 12. et de lapides, Terminales inprimis, ligna, aliaque inungendi superstitione, apud Gentiles frequenti, plura apud Car. Paschalium, in Coronar. l. 4. c. 4. Ut verbum addam de unctionibus Christianorum, inter ritus Baptismales, unctionem quoque processu temporis adhibitum iam olim, docet pluribus Ioh. Casparus Suicerus, Thesaurô Eccl. voce Chrisma. Bulgari vero semel in Baptismo unctum, denuo chrismate inungebant, qui ritus ἀναμυρισμὸς, quasi reunctio seu repetita unctio, dictus est. Photius, Epist. 2. p. 50. de Bulgaris, ὁ ἀναμυρισμὸς τῶ ἤδη βεβαπτισμένων καὶ μεμυρισμένων, οὐδὲ κανόνων δεήσιται είς κατάγνωσιν, Iam baptizatorum et oleô
inunctorum reunctio ne Canonibus quidem indiget ad sui condemnationem Haereticorum
tandem nonnulli, postquam conversi essent, licet non baptizarentur, ungebantur tamen, uti de Novatianis docet can. 7. Concilii Laod. ut et Photinianis ac Quartodecimanis: de iisdem, atque insuper de Arianis, Macedonianis, Sabbathianis, Apollinaristis, aliis, can. 7. Concilii Constantinopolitani, ubi sacrô unguentô frontem et oculos et nares et os et aures, illini consuevisse, innuitur. Vide eundem Suicerum, voce Αἵρεσις: uti de ritu inungendi Infirmos, Moribundos, Mortuos, supra voce Inunctio, item ubi de Oleo; de nataturis, itidem supra ubi de Nandi peritia, et de alia exercitia subituris, voce Unctuarium: adde quae diximus, voce Chrisma, ut et quae hîc mox subiungemus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PEDDE Slavandi ritus — in Oriente olim frequens, vide supra ubi de ritibus excipiendi Hospites, apud priscos adhibitis. Apud eosdem osculandi consuetudo memoratur Senecae de Benefic. l. 2. c. 12. de Caio Caesare, Caius Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILLOS — ungendi ritus, occurrit apud Horat. l. 1. Carm. Od. 29. v. 7. Puer quis ex aula capillis Ad cyathum statuetur unctis? Et l. 2. Od. 7. v. 7. 8. nitentes Malobathrô Syriâ capillos. i. e. malobathrinô unguentô, de quo infra dicemus. Unde odorati… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPUT — I. CAPUT Iovi apud Gentiles sacrum, veluti Sapientiae officina. Hoc Romani olim non intexêre, in urbe incedentes, nullumque pilei, petasi, causiae vel alîus tegminisusum, nisi extra urbem in peregrinatione, novêre, ut Lipsius docet: Ita namque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAPTISMUS — Christianis Iuitiationis Sacramentum est, Auctorem Christum habet: Administros eos, quibus praecipua Ecclesiae cura et sacrorum mysteriorum custodia commissa est: Materiam, aquam puram Matth. c. 3. v. 6. Actor. c. 8. v. 38. et c. 10. v. 47. Actio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPITILAVIUM — festum Ecclesiae Romanae, alias Dominca Palmarum. Ordo Rom. Dominica Indulgentiae, quae diversis vocabuls distinguitur, i. e. Dies Palmarum, sive Elorum atque Ramorum, Osanna, Pascha petitum sive Competentium, et Capitilavium. sic dictum, quia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MENSAE Secundae dicebantur — cum apponerentur Bellaria, Graec. πέμματα seu τραγήματα, quô vocabulô, omne genus secundae Mensae lignificabatur, puta: Nuces, pyra, poma, ficus, oleae, uvae et alia, de quibus multa habet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18. 19. et 20. ac Varro apud A …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OLEUM — I. OLEUM flumen Hispaniae Tarraconemps. Sexto Avieno. II. OLEUM hominibus a Deo laborum lenimen datum, ut ait Plut. in Alexandro; Iside monstrante illius usum primâ, ut fertur, tesle zuingerô Theatr. Hum. Vit. P. 975. multiplici utilitate sese… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”